라틴어 문장 검색

Et sic regis dono, et omnium fidelium assensu, uterque honore sublimatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:5)
sicut et frater ejus Godefridus eodem mausolei honore sublimatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:9)
Predicta itaque taliterhominem ornant, atque bonis moribus conformant, quod merito illa sicutte ipsum diligere debes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:21)
Simili modo et Hester Judæos per suum bonum consilium simul cum Mardochæo, in regno Assueri regis, sublimavit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 34:11)
" Plus etiamdico tibi, quia pietas et clementia non solum parvos vel mediocres ornantet sublimant, sed etiam magnos reges et principes decorant, eorumque imperiumcustodiunt et conservant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 317:3)
At in Galliis cum in meliore statu res essent, et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus, apud Parisios hibernans, sequestratis interim sollicitudinibus bellicis, haut minore cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret aliena, aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, vel iudicum quisquam ab aequitate deviaret impune.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 1:2)
Halitus terrae calidiores et umoris spiramina conglobata in nubes, exindeque disiecta in aspergines parvas, ac radiorum fusione splendida facta, supinantur volubiliter contra ipsum igneum orbem, irimque conformant, ideo spatioso curvamine sinuosam, quod in nostro panditur mundo, quem sphaerae dimidiae parti rationes physicae superponunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 26:3)
Gallum patruelem meum tempore quo confundendis rebus pertinaciter Magnentius inhaerebat, quem obruere vestrae virtutes, potestate Caesaris sublimatum, ad Orientis praesidium misi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 11:1)
discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur:
(아풀레이우스, 플로리다 12:10)
"Et divina, potens caelum deponere, terram suspendere, fontes durare, montes diluere, manes sublimare, deos infimare, sidera extinguere, Tartarum ipsum illuminare."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:14)
et cum dicto restim, qua erat intextus, aggredior expedire ac tigillo, quod fenestrae subditum altrinsecus prominebat, iniecta atque obdita parte funiculi et altera firmiter in nodum coacta, ascenso grabatulo ad exitium sublimatus et immisso capite laqueum induo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:7)
sed instantia Byrrhaenae, quae eum adiuratione suae salutis ingratis cogebat effari, perfecit ut vellet, ac sic aggeratis in cumulum stragulis et effultus in cubitum suberectusque in torum porrigit dexteram, et ad instar oratorum conformat articulum duobusque infimis conclusis digitis ceteros eminus porrigens et infesto pollice subrigens infit Thelyphron:
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:20)
Sic edito stridore querulo, iam sui periclitabunda pau- latini terra resultat, mox in altum sublimata forinsecus totis alis evolat.
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:6)
"Sed dum Zephyri tranquillo spiritu sublimatae domum redeunt, sic secum altercantes:"
(아풀레이우스, 변신, 5권130)
"Sic ad nostri similitudinem, qui vere lamentabamur, conformatus manus suae culpam bestiae dabat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION